Adeste

ImprimirImprimirEnviarEnviarPDFPDF
ADESTE, FIDELES.
 
1.- Adeste, fideles,
laeti, triunphantes.
Venite, venite
in Bethlehem.
Natum videte,
regem angelorum.
 
Venite, adoremus,
venite, adoremus,
venite, adoremus
Dominum.
 
2.- En grege relicto,
humiles ad cunas,
vocati pastores
approperant.
Et nos ovanti
gradu festinemus.
 
Venite, adoremus...
 
3.- Aeterni parentis
splendorem eternum.
Velatum sub carne
videbimus:
Deum infantem,
panis involutum.
 
Venite adoremus...
 
4.- Pro nobis egenum
et foeno cubantem.
Piis foveamus
plexibus.
Sic nos amantem
quis non redamaret?
 
Venite adoremus...